monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 33, 8
Ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et desperando, contrariis rebus, contrariis affectionibus. Sperando qui decipitur? Qui dicit , Bonus est Deus, misericors est Deus, faciam quod mihi placet, quod libet; laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animae meae. Quare hoc? Quia misericors est Deus, bonus est Deus, mansuetus est Deus. Spe isti periclitantur. Desperatione autem, qui cum inciderint in gravia peccata, putantes sibi non posse iam ignosci poenitentibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud seipsos, Iam damnandi sumus , quare non quod volumus facimus? animo gladiatorum ferro destinatorum. Ideo molesti sunt desperati: iam enim quod timeant non habent, et vehementer timendi sunt. Istos desperatio necat, spes illos. Inter spem et desperationem fluctuat animus. Metuendum est ne te occidat spes, et cum multum speras de misericordia, incidas in iudicium: metuendum est rursus ne te occidat desperatio, et cum putas iam tibi non ignosci quae gravia commisisti, non agas poenitentiam, et incurras in iudicem Sapientiam, quae dicit, Et ego vestrae perditioni superridebo . Quid ergo agit Dominus cum periclitantibus utroque morbo? Illis qui spe periclitantur, hoc dicit: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te . Illis qui desperatione periclitantur, quid dicit? In quacumque die iniquus conversus fuerit, omnes iniquitates eius obliviscar . Propter illos ergo qui desperatione periclitantur, proposuit indulgentiae portum: propter illos qui spe periclitantur et dilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum. Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, quia hodiernum habes, in quo corrigaris? Sic ergo ad istam mulierem, Nec ego te damnabo; sed facta secura de praeterito, cave futura. Nec ego te damnabo: delevi quod commisisti, observa quod praecepi, ut invenias quod promisi.